Page 95, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
Lubenter patiar ob assiduum artis Anatomicæ
studium, mortuale glossarium me vocari, non mu-
tum et elingue, sed vocale, omnes Medicinæ stu-
diosos ad studium Anatomicum inuitans et conuo-
cans. Remitto Lectorem Cap. 16. lib. 1. meæ
Anthropographiæ, vbi demonstro παιδομαθιην, in
rebus Anatomicis requiri, et πεπαιδευμελυον præ-
stantiorem esse απαιδευτω : Et reuera, si eo modo
instructi fuissent Pecquietiani fautores, rectius
de rebus Anatomicis iudicarent.
Pag. 191. 192. Pro tot conuitiis, quibus turpiter
dedecorare Sene voluisti, tibi repono, quod iam
dixi, Ætas sapientiæ condimentum est, ex Plauto in
Trinummo : et vbi in Senibus oculus corporis deflo-
rescit, mentis oculus magis exsplendescit : et Pla-
tone, in Couiuio : Vt in ætatibus authoritatem ha-
bes senectus, sic in exemplis testimonisque, ad fa-
ciendam fidem, authoritas plurimum valet, inquit
Cicero. Eleganter apud Platonem, Ægyptius Sa-
cerdos Græcos increpat, et obiurgat : Vobis Græ-
cis semper puer iuuenisque est animus, in quo
nulla est vetustatis cognitio, nulla cana scientia ;
Nouitas vobis magis placet. Qui suæ ignorantiæ
sunt conscij, inquit Aristoteles, eos admirantur, qui
magna quædam, et ipsorum facultate superiora lo-
quuntur : quales sunt Pecqueti Discipuli, et ille
audacior, qui temere pronunciauit de vsu sua-
rum Venarum Lactearum Thoracicarum, eas nem-
pe inseruire ad sanguificationem in Corde per-
ficiendam. Si ex Aristotele, Juvenis non est ido-
neus auditor Moralis Philosophiæ, quia consistit
non in cognitione, sed actione ; Multò minùs Iuue-
nis poterit esse Dictator rei alicuius nouæ in |