Page 98, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
bula si placeat Mantelo, illud Acci Tragœdi
imitetur :
Argos me conferam, nam illic sum Nobilis,
Nec cui cognoscar noto.
Cùm Mantelus ei librum Pecqueti, cuius edi-
tionem procurauerat, tanquam suam obtulis-
set, et videret sanguinificationem attribui Cordi,
neglecto Iecinore, ipsum Mantelum interroga-
uit, quid de ea re sentiret Riolanus : Non indige-
mus, inquit, Illius suffragio, meum cum Mersen-
no sufficit : sum in rebus Anatomicis æquè peritus,
qui decies, vel pluries Anatomicis demonstratio-
nibus præfui. Respondit Naudæus. Id nunquam
credam, nisi Riolanus approbarit, quem rerum A-
natomicarum æquum iudicem et arbitrum reputo :
peritis in arte credendum est. Id mihi sincerè et
candidè retulit Naudæus cum indignatione,
méque inuitauit ad Responsionem, quam eius hor-
tatu suscepi. Mihi tamen refricuit memoriam
testimonij, quod perhibuit de me Mantelus in
Oratiuncula publicè in Scholis Medicis pronun-
tiata in suo Doctoratu, et mihi dicata ; Anato-
men amas ? Illum, illum, qui vnquam fuerunt,
sunt, et erunt Anatomicorum Principem Riola-
num, Præceptorem meum vide, obserua, consule.
Benignum est, et ad mentem Hippocratis, inquit
ille, ac plenum ingenui pudoris, fateri per quos pro-
feceris ; et verò cùm primum hos inter locum tibi
vindices apud me, Riolane Doctissime, non vltra
mihi temperare potui, quin illud etiam vel indeco-
rè significarent, ambiunt omnes των ιατρων οι χαριεν-
τους, cæterarum gentium Te suum vtique præcepto-
rem laudare. Pudor est hac ætate Medicum se pro- |