insignibus, in quibus non inueni nomen Men-
tel, nec Mentelin, neque insignia Nobilitatis.
Ergo insignia armorum, quæ profers ab Impe-
ratore concessa Typographo Mentel, sunt fic-
titia et supposita. Contentus sis, virtute tuâ
Maioribus tuis præluxisse, vt Cicero gloria-
batur.
Eutrapelus cuicumque nocere volebat,
Vestimenta dabat preciosa, etc. {a}
Itaque tuum testimonium et iudicium de in-
uento Pecqueti non præualet Medicorum Pari-
siensium iudicio, ob tuam Nobilitatem.
Authentica Approbatio Manteli.
Tu nouis hisque distinctis nostris annis
Pecquete, contentionis funem scidisti, ac
tanquam illius de immensitate Naturæ beneme-
riti Peripateticorum Principis animus in te mi-
grasset, sensu ac ratione probasti, vegetationis
officinam et sanguinis promum-condum Cor
esse.
Sed quispiam receptæ, et ab omni æuo tra-
ductæ opinionis assecla reponet, quid fiet nunc
Hepate ? Ex officio incumbit Ventriculo ad
εψισιν ciborum, quos deglutimus, suo veluti com-
plexu atque amico calore iuuare, præcipuè ve-
rò secretum è sanguine ad se per Iecoris portas
transmisso biliosum et acrem humorem in sub-
stratam sibi Vesiculam exspuere : ac cùm Na-
turæ res postulat, eundem ad intestina deponere.
En Doctor Iuuenis Pecquetiane, vides num
Pequetianorum Canalium fautores, Chylum ab
- Ajouter : Opto tamen tibi consimilem fortunam tuæ Nobilitati conuenientem (errata).