Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note o.
Transcription

Page 103, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Lutetiæ Medicinam quoquomodo exercentes,
qui penè tot sunt, vt propè numerum æquent
eorum qui sunt Doctores in Facultate Pari-
siensi.

Atque hoc titulo ipsum Riolanum primi in-
digitarunt. Idque notauit Riolanus, in Epistola
consolatoria ad Harueum. Multi nostros labores
legunt, tanquam nænias et fabulas, nec tamen
audent iis contradicere. Nos etiam appellant Cir-
culatores per contemptum et Ironiam, credúntque
nobis plurimum illudere et obstrepere hoc sarcasmo,
quod mihi passim obiicitur
. Et in Scholis Medi-
cis, dum publicè agitata fuit Thesis de Circula-
tione sanguinis
, tanquam Circulator nominatus
fui, à quibusdam maleuolis de munero stibia-
lium. Si mundus omnis Histrionam exercet ;
ex Petronio ; ergo ars Circulatoria vbique viget,
et inter Medicos magis regnat, dum quisque
sua remedia et miracula venditat.

Pag. 197. Reprehendis, quod Fernelium Me-
dicorum maximum, dixerim constituere focum fe-
bris continuæ in maioribus vasis, quæ sunt inter
alas et inguina
 : Quod non admitto. Si sanguis
ex Hippocrate, est in perpetuo motu, et Circula-
tio sanguinis Harveiana
recipiatur, non potest
ibi locari focus febris continuæ. Ioannes Riola-
nus, Parens meus beatæ memoriæ
, aduersus Ferne-
lium, in Physiologia, et libro de abditis rerum cau-
sis
disputauit : sed nullus Medicorum istis di-
sputationibus offensus fuit.

Quis Medicorum Parisiensium aduersus Hof-
mannum
, et eius atroces iniurias contra Ferne-
lium
, et libros Medicorum Parisiensium famam

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note o.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1056&cln=o

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons