tuitus est præter Riolanum Anatomicum ? Si
Riolanus modestè de largâ sanguinis missione
loquutus est, non appellauit Medicos Parisien-
ses, homicidas, vt olim Ludouicus Duretus, pag.
252. Commentarij ad Coacas Hippocratis.
Pag. 197. Quod spectat ad Hippocratem,
nescis quam plures interpretari Epidemiωn li-
bros, de Perigrationibus, non de morbis popu-
laribus : Quippe cùm paucos ægrotantes in Coo
Insula offenderet, couactus fuit peregrinari, et
in istis peregrinationibus, cùm esset adhuc Iu-
uenis, pauca remedia adhibit ægrotis : cùm
Naturam multorum morborum medicatricem
sciret, et sæpissime remedia intempestiuè adhi-
bita motum Naturæ interturbare nosset.
Alter locus ex Cornelio Celso depromptus est
initio libri tertij : qui legerit meum librum de Cir-
culatione sanguinis, pag. 586. 587. animaduer-
tet contradictiones Galeni, et iudicium Fernelij,
de Praxi et Medicatione Galeni, nec pœnite-
bit istos locos legisse, si librum meum habeant,
vel ab aliis sibi comparabunt.
Verùm audacior fuit Mantelus, in sua Epi-
stola, ista dum profert : Galenus Philosophum,
in eo carpendi, quàm verum quærendi auidior, vt
ex argumentorum, quibus vtitur, leuitate facile
est colligere.
Pag. 198. Quod spectat ad Epistolas Docto-
rum Parisiensium scriptas Æmilio Parisano,
nullos nominauit Riolanus, nec credit ab iis scri-
ptas fuisse, sed suppositas. Quod si fortè tales ab
ipsis scriptæ fuerint, meritò de ipsis Riolanus
conqueritur, quod laudarint hominem ignarum