Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note s.
Transcription

Page 107, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Parisiensis meretur, ex iudicio Pecquetianorum.

Ibidem. Gradum Magisterij artium et nomi-
nationis adeptus est
. Id cuilibet petenti, solutis
soluendis conceditur, quinetiam poterat esse
Doctor in vtroque Iure, si voluisset.

Parce puer quæso, ne turpis fabula fias,
     Cùm tua ridebunt vana magisteria
.

Sed nominationis titulum subticere debueras,
quia hoc sapit aucupium et astutiam Normani,
qui inhiat beneficiis adipiscendis. Ineptè in
omissis addidisti nominationis ad beneficia, Ex-
perimenta sua fecit Lutetiæ coram Mantelo et
Mersenno, Doctoribus Parisiensibus
. Ergo Pec-
queti
inuentum exterum esse non debet. Aca-
demia Parisiensis
gloriari debet, de isto inuento
in hac Vrbe deprehenso in canibus ab ingenio-
sissimo Pecqueto.

Ibidem. Quid in scriptis ad Pecquetum Epi-
stolis reprehendat Censor perpetuus, singula sigilla-
tim defendere longum foret, et vltra mihi præscri-
ptum tempus
. Quis tibi definiuit tempus præscri-
ptum ? manifestè declaras id ex aliqua declama-
tione desumptum. Si potuisses Pecqueti errores
Anatomicos insignes plusquam triginta defen-
dere, non prætermisses eius defensionem : sed
ipse nil potuit redarguere, nec tu ipso peritior
in rebus Anatomicis.

Ibidem. Si primæ Epistolæ Author potuisset
soluere ista glossemata in suam Epistolam, tibi
suas notationes tradidisset, vt magnam partem
tuæ Satyræ Existimat se satisfecisse hoc respon-
so. Turpis res elementarius senex, inquit Seneca.
Malè adaptat ad suam defensionem hunc locum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note s.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1056&cln=s

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons