Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note c.
Transcription

Page 110, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

num, ergo aliud est secundum, non inde sequitur,
quod si nullum præter hepar excogitare potest censor,
quomodo probabit esse secundarium Iecur ? Ni-
hilominus Authori Epistolæ tam perspicuè lo-
quuto, istud facinoris consilium affingere non
erubescit ? et tu erubescere deberes te scripsisse
in Epistola, docuit te quod Principij vnitas Ari-
stoteli suaserat, Cor esse primum hæmatoseωs orga-
num
, Ergo incipit à Corde sanguificatio. Rio-
lanus
meritò conqueritur, quod Medici Pari-
sienses, vt Iuuenis doctor fatetur, diuisi sint in duas
factiones, stibifugas, et stibiales, qui coniuratione
inita, per Syngrapham, inter se conspirant, ad Re-
gnum stibiale introducendum
. At Hepar in sua
querimonia apud Medicos Parisienses, dum po-
stulat redintegrari, et in suam dignitatem resti-
tui, Notat, si hoc non possit obtinere, obstabunt
stibiales inter se coniurati, qui vbi de re aliqua
in Scholis agitur, stibifugis obloquuntur et
obsistunt.

Pag. 206. Quia Collegæ Pecquetiani venas
Lacteas Thoracicas inuentas à Pecqueto cum
Riolano viderunt, ac laudarunt, eos discerpere
cum Pecqueto tentauit Riolanus, cùm tamen de
earum hyparxi tantùm loquantur. Imò de vsu
cum Pecqueto loquuntur, pag. 186. quia Riola-
nus
ignorauit verum vsum Lactearum ; ideo
asperiùs Pecquetum castigauit Senex, pag. 187.
Nihil argumentis quibus nouas Chyli semitas
exagitat infirmius, nil inconstantius, eadem pag.
Veritatis lumen quantum in me est, suffocari
non patiar. Si vera sunt, quæ scripsit Pecquetus,
frustra Riolanus aduersatur.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1057&cln=c

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons