Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note g.
Transcription

Page 114, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

marentur, si quod insolitum in illis extaret, vt
inde sua omina captarent, et ex his futura addi-
uinarent. Inde Mesenterium Romani Lactes
appellârunt apud Plautum in Curculione præ
vacuitate laxis lactibus accedo. Gaza, in
versione Aristotelis de Animal. et alibi, Mesen-
terio reddit Latinè Lactes. Asellius cùm inue-
nisset in extispicio canis, Lacteum Mesente-
rium, credidit Venas illas fuisse designatas ab
Herophilo ; Exinde captauit occasionem scriben-
di librum, de Venis Lacteis. At ego cùm certò
scirem Venas Mesenterij excipere, et deferre
Chylum, non examinaui in brutis animantibus
bene pastis istum candorem Venarum Mesaraï-
carum ; cùm hoc nihil ad artem medicam meliùs
exercendam conduceret, et à Philiatris id tan-
quam verum obseruatum fuisset. Pecquetus vi-
dit Lacteas et examinauit, et Receptaculum in-
uenit, in quod recipitur Chylus vndiquaque
corriuatus. Attamen Cœcalis Ramus et Me-
sentericus inferior, qui in intestina inferiora di-
stribuuntur, non habent suum Receptaculum :
Nec vnquam obseruauit Pecquetus, nec eius Di-
scipuli Doctores Parisienses tales ramos obser-
uarunt : Inde diuisus Chylus ad Cor et Hepar,
per diuersos ramos constituendus foret ; Nam si
trunci Mesenterici Venæ pertingant ad Rece-
ptaculum, sintque occlusæ Valuulis, vel refe-
runt Chylum, vel sanguinem arteriosum, ex
circulationis legibus, coniunctæ Arteriis Me-
sentericis diuisis in tot ramos, quot sunt Me-
sentericæ Venæ, quæ reuehunt cum sanguine
Chylum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1057&cln=g

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons