tem esse ? vt cognoscitur ex intestinis, extra vul-
nus abdominis erumpentibus. In morientibus
animalibus aperto ventre motus iste est debilis.
Nescis singulis momentis, per Arteriam Cœlia-
cam et Splenicam, nouum sanguinem Arterio-
sum affluere ? et istas Arterias motu manifesto
ad contactum cieri : Et si quando regurgitat san-
guis intra vasa aluinæ regionis, refluere in trun-
cum descendentem Aortæ ?
Pag. 211. Inter validas rationes, quibus re-
futaui Circulationem sanguinis in Porta, et re-
uersionem ad Cor, elegisti debiliorem historicam
relatam ad comparationem Microcosmi cum
Macrocosmo, in qua non insisto, ut tuam scien-
tiam demonstrares, de motu maris putà fluxu et
reflu disputas, de quo non conuenit inter Phy-
sicos et Mathematicos, quod capita tot sensus,
et adhuc sub Iudice lis est : super ea quæstione
valde ardua et difficili meum Iudicium non in-
terpono.
Pag. 212. {b} Secundi Argumenti solutio pri-
mi refutatione pendet, (inquit ille) Nullam pro-
portionem iueniet inter Mesenterij Venas cum po-
ris Hepatis : Neque innumeræ Mesenterij Venæ
ad illos Hepatis poros reduci queunt. Tuis ratio-
nibus ineptis ita respondeo, vno verbo. Nulla
proportio esse potest inter Venas Mesenterij et
ramusculos Portæ, quia non dinumeraui, nec
est necessaria illa proportio Venarum Mesente-
rij ad Hepatis poros, vt vocas, quia interiecta
est Vena Porta, cuius truncus quadruplo est ca-
pacior quatuor {a} tubulis Lacteis Pecquetianis (si
reperiantur, cùm sæpissime vnicus adsit) pro-
- Sic pour : 213.
- Sic pour : duobus.