Page 119, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
portio esse deberet inter tubulos illos Chylife-
ros Thoracicos cum sanguine ubertim et affa-
tim à Corde prosiliente, quia maxima pars ho-
minum ex ingluuie plurimum sanguinis im-
pendit et absumit in nutritionem corporis, et
euaporationem, ex Statica Sanctorij, quæ repara-
ri debet copioso alimento, quod transferri de-
bet ad Cor, ad resarciendum dispendium sangui-
nis, quod est impossibile per Venas Lacteas Tho-
racicas : At in hæmatosi facta in Hepate id fieri
potest : non in Corde, propter amplitudinem
Hepatis, et celerem attractionem Cordis, He-
pati proximi.
Addo ex te, pag. 240. Iecur alter fons est na-
tiui caloris, quia vasti et lati parenchymatis, di-
ues fundus plurimum possidet spiritus insiti : innu-
meræ quoque Venæ per illud dispersa multum quo-
que sanguinis possident. Propterea ridiculus es,
cùm vis æquiparari Venas Mesenterij Venis
Portæ, et Hepatis, et inter se coire.
Pag. 214. Tertium Argumentum. Experientia
et visus probant, manu compressis Lacteis Thora-
cicis, Chylum in Cauam secundum longitudinem
sectam, salientis aquæ instar ad Cor vsque effundi.
Hoc non affirmat tuus Præceptor Pecquetus, et si
posses id præstare et mihi demonstrare, in vi-
uente animali, Te superiorem Magistro prædi-
cabo, et admittam tuam partitionem Chyli in
Hepate et Cor. Attamen alibi pag. 238. {a} scripsisti
Chylum per oscilla exilia Venularum Lactearum
stillare in axillarem Venam, et confestim sanguini
permisceri, vt candoris nullum supersit vestigium.
Te hac de re interpello, nec amplius disputabo
contra Pecquetianos.
- Sic pour : 218.
|