Page 120, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
Pag. 215. IV. Argumentum. In aliis partibus
non reperitur tanta copia adipis, quantum in Me-
senterio et renibus, præsertim in obesis corporibus :
Ideóque possunt obrui et suffocari Receptacu-
lum et exortus Venarum Lactearum Thoraci-
carum. Respondes, si adeps non obruit Venas
renis, cur nostras ? At nescis ex Aristotele, in
agro Agrigentino Siciliæ, adeo pinguescere re-
nes ouium, vt suffocatione renum pereant, quod
in hominibus accidere potest, et morbum hunc
περινεφρια appellauit Aristoteles : quod accidit ra-
tione receptaculi obruti, pereunte consensu et
commeatu Venarum Lactearum Thoracicarum
cum istis inferioribus glandulis, vel receptacu-
lo Pecqueti.
Pag. 215. Quinto Argumento agit de impul-
su Chyli in Lacteas Thoracicas, atque Gaya-
num mihi demonstrasse Chylum in istis Cana-
libus. Bonâ fide et Christianâ testor, Gayanum
Chirurgum mihi demonstrasse tubulum sini-
strum intra Thoracem, et in eo liuidum humo-
rem, forsan ex permixtione sanguinis, nec quid-
quam vlterius vidi ; nec enim perquisiuit Rece-
ptaculum, neque dextrum tubulum Chyli, ne-
que insertionem sinistri ad axillares Venas : sed
cautus fuit admodum in ea demonstratione, ne
Receptaculum et dexter ramis deficerent, ab-
stinuit.
Si fideliter mecum ageret Discipulus Pecque-
ti, in nouo Iudicio, quod vidit et legit, obseruas-
set Venæ Portæ illos tubulos Lacteos turgere
Chylo, dum Chylus colligitur in Receptacu-
lum : Depleri autem cùm Anadosis Chyli ad |