Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note m.
Transcription

Page 120, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Pag. 215. IV. Argumentum. In aliis partibus
non reperitur tanta copia adipis, quantum in Me-
senterio et renibus, præsertim in obesis corporibus :

Ideóque possunt obrui et suffocari Receptacu-
lum et exortus Venarum Lactearum Thoraci-
carum. Respondes, si adeps non obruit Venas
renis, cur nostras ? At nescis ex Aristotele, in
agro Agrigentino Siciliæ, adeo pinguescere re-
nes ouium, vt suffocatione renum pereant, quod
in hominibus accidere potest, et morbum hunc
περινεφρια appellauit Aristoteles : quod accidit ra-
tione receptaculi obruti, pereunte consensu et
commeatu Venarum Lactearum Thoracicarum
cum istis inferioribus glandulis, vel receptacu-
lo Pecqueti.

Pag. 215. Quinto Argumento agit de impul-
su Chyli in Lacteas Thoracicas, atque Gaya-
num
mihi demonstrasse Chylum in istis Cana-
libus. Bonâ fide et Christianâ testor, Gayanum
Chirurgum
mihi demonstrasse tubulum sini-
strum intra Thoracem, et in eo liuidum humo-
rem, forsan ex permixtione sanguinis, nec quid-
quam vlterius vidi ; nec enim perquisiuit Rece-
ptaculum, neque dextrum tubulum Chyli, ne-
que insertionem sinistri ad axillares Venas : sed
cautus fuit admodum in ea demonstratione, ne
Receptaculum et dexter ramis deficerent, ab-
stinuit.

Si fideliter mecum ageret Discipulus Pecque-
ti, in nouo Iudicio
, quod vidit et legit, obseruas-
set Venæ Portæ illos tubulos Lacteos turgere
Chylo, dum Chylus colligitur in Receptacu-
lum : Depleri autem cùm Anadosis Chyli ad

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note m.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1057&cln=m

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons