Page 7, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
cupauit, quam quod ausu temerario ducem de-
seruerint Empirici, eos omnium Scholarum ob
abiuratam in administranda Medicina metho-
dum non modò reprehensionem, sed et maleuo-
lentiam subeuntes, in infinitos errores turpiter
prolapsos, et in multis quotidie offendere sæ-
pissime audiuimus. Et sanè Athenienses dum sta-
tuis æneis supra vrbis portam collocatis Vulca-
ni cum Pallade coniugium effinxerunt, maximè
putandi sunt innuisse artes labore simul et inge-
nio comparari ac perfici, idémque videtur à Pla-
tone adumbratum, cùm in mundi diuisione ean-
dem Minervæ et Vulcano partem dixit obti-
gisse.
Quandoquidem igitur ducem licet in hac ma-
teria rationem sequi, liberè dicam mihi non pro-
bari, tametsi Cor excipiat chyli partem, in eo
virtutem inesse sanguinis productiuam, aliud
enim inferius adscriptæ rationes euincunt, et
dum id munus ad jecur pertinere statuitur, illico
minimè Cordi conuenire demonstratur.
Si autem duæ partes natura, et temperie inter
se dissimiles, disiunctæ situ, et molis constitutio-
ne diuersæ, virtutem in agendo similem habe-
rent, eadémque possent exequi munia, inde om-
nino contingeret vt vitiati iecoris damna vi-
uida sani cordis actio resarciret, illúdque rueret
vulgatum antiquitus in Medicina pronuntiatum,
quod scilicet vnius officialis partis error nulla
alterius operatione reparetur ; et vt ex hac præ-
cipua Galeni regula, vbicumque aliqua pars
operationem habet nulli alteri communicatam,
necessario etiam habet propriam temperiem, per |