Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note a.
Transcription

Page 16, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

Hanc porrò aquosiorem esse chyli partem,
quæ ad Cor transmittitur, ideoque frigidioribus
partibus humidioribusque nutriendis destinatam,
et sicut aquam vino, sanguini temperando super-
additam, admodum ex eo sit probabile.

Quod, ne perfectius alteraretur, omni inter-
cluso iecinoris aditu, ipsam ab altera, mirabili se-
cretione diuulsam, per angustiores ac tenuiores
Venulas immissam rectà in Cor, occultiore qui-
dem, sed breviori tramité Natura depulerit, al-
teram verò partem magis scilicet viscosam, pro-
tractis in obliquum itineribus, laxioribus certè
et patentioribus, priùs in iecur abduxerit, in
idem Cor, mox adeptâ mutatione traducendam.

Nec profectò putandum est, Venulis Asellianis
casu aut temere suam exiguitatem exilitatémque
contigisse, sed sic fuisse secretissima Naturæ in-
tentione effictas, non solùm quia merum chylum
(cum cæteræ Mesentericæ sanguinem vnà cum
chylo contineant :) sed etiam quia minorem ac
liquidiorem chyli quantitatem excipiunt, ideó-
que tenuissimas esse oportuit, vt chyli in hæc duo
meatum genera ab intestinis iniecti : (imò etiam
ab ipsis canalibus vtcumque peculiari ac propria
attrahendi facultate acciti :) pars liquidior ma-
gisque defæcata in Asellianas Venulas irreperet ;
crassior autem magisque fibrosa, spiritibus tamen
prætumida, in cæteras Mesentericas influeret.
Si enim : (quod omnino arbitror) ex illarum
Venarum inæqualitate, earum poros et ingres-
sus inæquales esse coniicere liceat, planè consta-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note a.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1061&cln=a

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons