Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note b.
Transcription

Page 17, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

bit, per Asellianarum exiguos et angustissimos
aditus crassiorem Chyli substantiam non posse
admitti.

Ex quo fit, vt hac opinione positâ, nemini
posthæc {a} mirum videri debeat, quod in serosum
humorem tam citò resoluatur Lactearum Chy-
lus, vt pote maximè aquosus.

Et quia Sanguis, qui ex partibus superioribus
relabitur, pristináque vt iterum circumagatur,
reuertitur {b} vestigia, sparsam non modicam spiri-
tuum et humiditatis copiam reliquit in locis,
quæ irrigauit, nutriuit, roborauit, crassior idcir-
co remanens et tardior effectus non ita facilè po-
tuisset labyrintheos Circulationis anfractus per-
meare, ideo Natura sapienter æquéve {c} ac inge-
niosè vasorum Pecquetianorum situm inspectio-
némque {d} sic deposuit, vt benefica Chyli coniun-
ctione sanguis, antequam Cor subeat, adiutus ac
fluidior redditus, volubiles ac sinuosos Venæ ar-
teriosæ, et arteriæ Venosæ meatus, aut (iuxta
tuam opinionem) Cordis septum medium longè
faciliùs et fluxu leuiori traiiceret, atque vt al-
terâ Chyli portione, sanguis in Mesentericis Ve-
nis contentus, ad faciliorem Circulationem di-
luitur, et nouorum spirituum aduentu ditescit,
ita sanguis recenter in Hepate ex ea Chyli parte
generatus, iungitur sanguini, qui per Venam Ca-
uam ascendentem rursum revehitur, eique suos
spiritus impertit, fluiditatémque communicat,
propter ingentem, quam ex Chylo contraxit at-
que retinuit humiditatem, Circulationi maximè
conducentem, ac pernecessariam.

Præterquam quod etiam istud fluiditatis in-


  1. Sic pour : posthac (errata).

  2. Sic pour : remetitur (ibid.).

  3. Sic pour : æque ac (ibid.).

  4. Sic pour : insertionemque (ibid.).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1061&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons