crementum in prædicto Sanguine videtur nonni-
hil augeri ex occursu, et admixtione descenden-
tis Sanguinis vt pote fluidioris.
Et certè nisi Chylum in Iecur Natura trans-
mitti voluisset, plures proculdubio Lacteos ra-
mos, aut saltem vnum eo fine protensum in Ve-
nam Cauam, quæ ab Hepate ad Cor vsque per-
tingit, inseruisset.
Quod si quispiam, vt rationis à me allatæ vim
eludat, negauerit Sanguinem ob istam chylosæ
humiditatis adiunctionem reddi fluidiorem, fa-
teatur saltem necesse est, cur igitur Natura Chylum non
recto et immediato tramite in Cor depulerit ? et
quare illum deuio itinere abductum priùs in Ve-
nas subclauias aut axillares deflexerit ?
Verùm, quis neget exactiori Chyli commer-
cio fluiditatem Sanguinis accrescere, id profecto
nemini dubium esse poterit, qui matura obserua-
tione tantam esse deprehenderit aquosam Chyli
humiditatem, vt paucis post mortem horis inter-
iectis, si tam in receptaculo, quàm in Lacteis ma-
ximè Pecquetianis inquiratur Chylus, euanuisse
totum, et in serosum humorem resolutum esse
manifestè comperiatur.
Et quamuis insint in Chylo prima fibrarum vi-
scositatisque sanguineæ semina, tantâ tamen mis-
centur et obscurantur seri copiâ, vt nonnisi eò
priùs accedente perfectiori coctione, magna ex
parte consumpto, necnon per renes excluso, illæ
sese prodere ac manifestare incipiant.
Iam verò vt retegam Chyli motum in Lacteis
contenti, qui ex lumborum motu sequi nunc as-