Page 21, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
ristalticum, et sibi à Natura insitum apertissimè
demonstrant. Illud profectò fit manifestum, dum
Vena in medio ligatur, Chylo scilicet, qui recep-
taculum inter et ligaturam interiacet, toto in
receptaculum secedente, et eo, qui in altera Ve-
næ parte continebatur, iuxta ligaturam copio-
sius affluente, non aliter, quàm de canalibus
Pecquetianis dictum est. Nam Vena qua parte
iungitur intestinis, Chylo exhausto vacuatur, et
quà ligaturam tangit, abundantiùs plena se mul-
tis quasi vagis {a} obuoluens supra modum intu-
mescit.
Nec puto probabiliorem posse reddi rationem,
cur tunicam Lactearum propriam adeo tenuem
et exilem Natura effinxerit, nisi quod ita forma-
ri debuerat, vt hinc naturali constrictioni para-
tior inseruiret, et promptior obsequeretur ; eo
etiam sine tanta abundat valuularum multitudi-
ne, et tam variè inter se dispositarum, vt Chyli,
qui motu peristaltico in receptaculum, et inde
in Venas axillares aut subclauias impellitur, nul-
la quantulacumque pars in intestina remeare
possit.
Hoc autem in prædicta canalium Pecquetia-
norum præparatione manifestissimè constat, ex
quibus licet in inferiori parte resectis nulla pror-
sus Chyli portio elabitur. Nec alia huius Chyli,
maximè fluidi, suspensionis causa fingi potest,
nisi quod et motu persistaltico sursum adigitur,
et valuularum dispositione, ne deorsum effluat
retinetur. Quicquid ergo fluentis leuitatis spiri-
tibus animalibus sua tribuit Naturæ subtilitas,
puritásque substantiæ ; quidquid contentio in Ve-
- Sic pour : rugis (errata).
|