Page 23, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
ratum quidem agnoscit, dum emendat, et si ve-
ritatis sit noua sentire, certe inscitiæ aut impru-
dentiæ fuit pristina sensisse. In id sine dubio non
incidisset inconstantiæ dedecus, si Senecam audis-
set monentem, vt sua quisque tum cogitata, tum
opera Viri sapientis iudicio permittat, aut Gale-
num, cuius perpulchra hîc verba subtexui : Qui-
cumque, inquit, aliis prmiserunt, {a} vt de seipsis fer-
rent sententiam, hoc {b} in paucissimis aberrare solitos
animaduerti : At quicumque seipsos esse maximos
existimarunt, nec aliis iudicium sui ipsorum facere
permiserunt, hos contrà, et in maximis rebus et
in plurimis offendentes inspexi. Cæterùm, si verita-
tem non omnino attigi, inculpabilis tamen cona-
tus censendus est, latentem quærere et scrutari
veritatem nemini vitio vertitur, et si non inue-
nisse sit infelicitatis, tamen inuestigasse virtuti
tribuendum est. Quod idem optimè subindica-
uit Galenus his verbis. Audendum est, inquit ille,
et veritas inuestiganda, quam licèt non assequa-
mur, omnino tamen propiùs quàm nunc sumus, ad
eam perueniemus. Quamlibet igitur in partem
tuum de mea sententia iudicium ratio et veritas
Tibi nunquam ignota, inflectat, illud tamen
animo meo relinquetur solatium, quod hac da-
ta ad Te scribendi occasione, et meæ summæ erga
Te obseruantiæ monimentum aliquod, et debi-
tum gratæ mentis obsequium non importunè
Tibi exhibere potuero.
Hoc enim me Tibi fateor debere cum cæteris,
quod Medicinam et Anatomiam, magnâ hacte-
nus ex parte incognitam sic illustrasti ac perfeci-
sti, vt posteri suspicient omnes, quæ huic incre-
- Sic pour : permiserunt (dans la source citée).
- Sic pour : hos (errata).
|