Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note i.
Transcription

Page 24, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

menta præstiteris, nullúsque quidpiam addere,
nisi frustra sit tentaturus. At me plus cæteris Tibi
deuinxit diuturnior et suavuior editorum à Te
librorum lectio, quos quanto pluries relego,
tanto profundiùs penetro, et si vel semel legisse
plurimùm profuit, tanta tamen est tuæ fœcundi-
tas eruditionis, vt magis adhuc repetita lectio
proficiat ; in tuis enim libris fons scaturit doctri-
næ nunquam exsiccandus, vt qui semel ex eo
scientiam hauserit, plures adhuc et maiores in
immensum tuæ doctrinæ thesauros possit et in-
uenire et sibi comparare. Eousque certè tantus
euasisti, vt meliori ratione quàm Lucretius, Vir
diuinus atque incomparabilis, et veriùs quàm
Cornelius Gemma, doctrinæ miraculum possis ac
debeas nuncupari. Quid mihi nunc superest, ni-
si votis Diuino Numini nuncupatis, tibi vene-
rabilem felicem, eximiis adhuc operibus fœcun-
dam, et in multos annos prorogatam senectutem
exoptare ac promereri, vt tua gloria tuis in æter-
num meritis adæquata crescat in immensum, et
apud posteros salua semper seruetur et incolu-
mis.

Hanc Epistolam iam fermè tabellario daturus,
cùm accepissem fures quatuor in carcerem nu-
perrimè coniectos, morti non paulò pòst addi-
cendos esse, ad Te mittendam in aliud tempus
distuli, vt impetratis à Senatu nostro demortuo-
rum cadaueribus, subscriberem quidquid in ho-
mine de Chyli receptaculo, Venisque Pecquetianis di-
ligentiori inspectione obseruassem. Oblato igitur
eo fine, summis Iudicibus, supplici libello, non
inuitè concesserunt duorum corpora, vnum si-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1061&cln=i

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons