Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note j.
Transcription

Page 25, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

gillatim arte Anatomica pro more meo publicè
dissecandum : alterum ad explorandum, an Ve-
næ Lacteæ in homine ac brutis essent similes
 ; adeó-
que an Bartholinus, qui solus de his in homine
repertis ex instituto scripsit, rem omnino, vt se
habet, narrando attigisset : id verò vt faciliori
possem et certiori experientiâ consequi, ab iis-
dem supremis Iudicibus obtinui, vt reis præbe-
rentur alimenta antequam sua ipsis mortis sen-
tentia denuntiaretur, et vt horâ à comestione
circiter quinta aut sexta, suspendio præfocatis,
vnum statim, et nullâ post mortem interpositâ
morâ, (eum scilicet, qui plus comederat) lice-
ret ad experientiam assumere. Huius itaque cùm
cadaver incisione aperuissem, calentibus adhuc
et fumum exhalantibus visceribus, coram mul-
torum in Suprema Neustriæ Curia Præsidum,
Senatorum aliorúmque Nobilium et Collega-
rum meorum clarissimo atque amplissimo cœtu,
palam ostendi primum Mesenterium Venis La-
cteis Chylo turgidis totum respersum esse. De-
inde interiora scrutatus, repertum in eadem cor-
poris humani regione, in qua situm esse visitur in
brutis, receptaculum, explanatè proferens in me-
dium omnium oculis euidentissimum exhibui,
nec vllatenus nobis (aut certè parum) à bellui-
no visum est (quidquid scripserit Bartholinus)
formæ specie diuersum esse. Perspeximus enim
corpus cauum, Cellulis diuisum intus et interse-
ctum magnitudine ac figura inæqualibus, constans
et obuolutum Membranis tenuissimis, mollissimis,
glandulis distinctum, copiosâ circumfusum adipe,
infinitáque implicatum fibrillarum multitudine, quæ

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note j.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1061&cln=j

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons