Page 26, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
vicinas partes, sed maximè Aortam nexu arctissi-
mo complectebantur. Huius longitudo fere semipe-
dalis erat, latitudo superior trium quatuórve digi-
torum, sed à summo paulatim decrescens, in imo
angustior et constrictior existebat. Producti ex eius
parte superiori duo Canales Thoracici longiùs pro-
tendebantur, quorum dexter crassitie pennam anse-
ris exæquabat, sinister verò longè exilior erat. Am-
bo minutis glandulis, et pinguenide abundabant,
et in multos flexus sinuosósque anfractus, in qui-
bus videbantur in vnum coïre, variè contorti, tan-
dem adeo perfectè post medium sui curriculi spa-
tium sibi inuicem iungebantur, vt ex duobus iam
vnus remaneret sinister Canalis, qui trium quatuór-
ve ramulorum beneficio in subclauiam sinistram,
et totidem in eandem Venam dextram influens
illic totus affigebatur.
Sed Doctissimus quidam Medicus renuit fa-
teri id quod à me demonstrabatur esse receptacu-
lum. Verùm, cùm ad id comprobandum, illud in
parte superiori incidissem, magna illico exiliuit
Chyli copia, seri lactis speciem præferentis quod
tamen, quia nimis aquosum erat, et natiuo colo-
re imminutum, dictus Doctor Medicus pernega-
bat esse Chylum, idque quod ipso vidente efflu-
xerat, nihil esse præter meram aquam affirma-
bat. Ego autem, vt eius opinionem refellerem,
vel potiùs meam confirmarem, Bartholini obii-
ciebam authoritatem, ipsámque quotidianam
experientiam, ex quibus manifestè constat, Chy-
lum in serosum humorem facilè paulò post mor-
tem resolui, nihilque ferè semper nisi viua se-
centur animalia, in Venis Lacteis Thoracicis |