Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note m.
Transcription

Page 28, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

dicatæ cadaver impetrauit, quod à perito Chi-
rugo cognominato la Bale incisione aperien-
dum curauit ; sed quia ipso suæ mortis die ab
omni ferè cibo illa abstinuerat, in eius corpore
receptaculum inane prorsus et vacuum inuen-
tum est, nec vllum, multis licet in locis incisum,
Chylum reddidit.

Porrò illud facilè distinctum ab aliis partibus
probauerunt eminentes multæ velut Vesiculæ
membranosæ adipe circumcinctæ, tenellis in-
tercisæ glandulis, ex eóque visus est nasci Cana-
lis Thoracicus sinister, multis et variis flexibus
intortus, pluribus fibris per singulos plexus ad
vicinas partes alligatus, qui eò eminentior appa-
rebat, quo pleniori turgebat sero, quod quidem
lactis sero persimile prodiit, nec vllo modo dis-
simile illius, quod suprà memoraui exiisse ex præ-
dicti cadaueris receptaculo.

Hoc autem nihil aliud fuisse, quàm Chylum
iam alteratum, omnino mihi persuasum est, si
quidem illico post mortem Chylus in receptaculo
et Canalibus Pecquetianis
degenerat, et in sero-
sum humorem conuertitur, licèt tardiùs in Ve-
nis Lacteis Asellianis
huiusmodi alteratione cor-
rumpatur. In vltimo enim à me dissecto cadaue-
re, quarto adhuc post mortem die nonnullas Ve-
nas Lacteas Mesentericas ostendi humore planè
lacteo albicantes. Cur autem diutius integer
conseruetur Chylus in Venis Lacteis Asellianis,
qàm in Pecquetianis, Vni tibi quæstionem hanc
enucleare facile est, eiúsque à Te vno solutio-
nem præstolamur, nisi Tibi arrideat ratio ex Ve-
narum Asellianarum
exilitate et Thoracicarum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note m.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1061&cln=m

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons