que cognitum ; aut cùm Fernelio, {a} Ra-
tione magis, quàm Sensu percipi posse.
Horum autem Chyli Ductuûm in-
primis meminére {b} Costæus, Asellius, {c}
Gassendus, {d} Riolanus, et nunc etiam
Thomas {e} Bartholinus, in hoc suo de
Lacteis Thoracicis insigni Opere, quod
interdùm adire poteris, donèc mea
longè prolixior, auctiorque Paratura in
Lucem prodeat.
Sat enim fuerit, obitèr hìc, et velutì
per cancellos, indigitare Vias illas, quæ
quidèm aut sunt Immeditæ, (scilicèt
à Ventriculo ad hepar, absque vllo per
Intestina traiectu,) aut Meditæ ; et
Vtræque aut Meatus, aut Vasa ; et Mea-
tus, aut Sensiles, et Manifesti, vt Pylo-
rus, Cholidochus, Virsungianus, etc.
aut Insensiles, vt Pori. Per Vasa autèm
accipio Venas, et Arterias ; Venas, in-
quam, aut Ventriculi, (nempe Gastri-
cas,) aut Lienis, aut intestinorum, et
Mesaræi ; easque vel Sanguini tantùm,
vel Chylo tantùm, vel simùl vtrique
delegatas :
- Note marginale : « l. 7. physiol. c. 2. »
- Note marginale : « l. de vsu Venarum Mesaræi. »
- Note marginale : « loc. cit. »
- Note marginale : « l. 2. Athrop. nouæ. cap. 17. »
- Note marginale : « cap. 1. 2. 3. »