Vt igitùr à Lacte exordiar ; Supponendum
est, Duas hactenùs esse, De Genesi eius, Opinio-
nes ; Vnam Antiquiorem, quæ vult ipsum oriri
ex Sanguine ; Alteram Recentiorem, quæ ex Chylo.
Qui Priorem tenent, ituro Sanguini ad mam-
mas, viam vnicam assigant, putà quasdam
exilissimas venas Epigastricæ occurrentes, ob
idque Mammarias interiores dictas.
Qui posteriorem, Alij per inconspicuos
Poros, eò Chylum exprimi, tranarique existi-
mant, vt {a} Props. Martianus, {b} P. Zacchius, {c} Io.
Veslingius, {d} Hippol. Quarinonius, {e} Cæcilius
Folius, {f} Pet. Gassendus, et longe antè alios Hip-
pocrates ipse (lib. de nat. pueri). Alij verò per Ma-
nifesta Vasa, vt nouissimè Pecquetus. De his
autèm Vasis potissima lis est.
Paulus Zacchias Romanorum Aesculapius,
ea Chyli ad Thoracem Lactisque itinera, do-
let adhùc nobis esse incognita, speratque, per
Anatomicas indagines, aliquandò ad lucem
peruentura. Verba eius ex Italico referam in
latinum, {g} Quoniam hoc (inquit) ab Hippoc. mi-
nimè explicatum est, quomodò scilicet, et per quas
vias lac ad Mammas ascendat, si saltem Anatomici
huic sese idagationi maiore studio tradidissent, iam
eis fortasse nouum aliquid occurrisset, atque hactenùs
inauditum : sique ipse Asellius, (vt erat inter alios
- Note marginale : « Comm. in l. Hippoc de Nat. pueri. »
- Sic pour : Zacchias ; note marginale : « l. 3. de morbis Hippoch. [sic pour : Hippocr.] c. 17. »
- Note marginale : « Syntag. Anat. c. 9. »
- Sic pour : Guarinianus ; note marginale : « In Chylosophia. »
- Note marginale : « lib. de Pingu. »
- Note marginale : « to. 2. Philos. Epicuri, in Append. »
- Note marginale : « loc. cit. »