Annexe : Sylloge d’Alcide Musnier (1654)
sur les veines du chyle et de la lymphe, note m.
Transcription

Page 213, io. alcidii munieri sylloge.

doctissimus, ac diligentissimus) pari se cura lac-
tentibus applicasset animantibus, qua iam vsus fue-
rat in Venis Lacteis explorandis, absque dubio
nouas ille vias inuenisset, per quas, à Ventriculo,
vel aliunde lac vehitur ad Pectus
.

Fortvnivs Licetvs, nostri Orbis miraculum,
et seculi splendor, mihique (de quo maxime glo-
rior) amicissimus, In Epistolâ quâdam ad me per-
latâ, sic suum, de Lacte Pectoris, expromit
animum, exprimitque. {a} Non solùm (ait) ex-
perimento cognoui, nutricem à diuturno ieiunio
mammas aridas habentem, et exsuccas absque lacte,
plorantem puerum lactare nequiuisse ; mox tamen ab
ingesto cibo, potuque sensisse protinùs vbera sibi lacte
repleri, quo pueri famem, et eiulatum sedare valuit,
nimirum ante tempus, quo fieri potuerit Chyli descen-
sus ad hepar, et ibì, per hæmatosim, naturam san-
guinis induere ; posteáque per venæ Cauæ ramos, ad
vbera perferri : Verum etíam quia legeram, apud
Hippoc. 
{b} Trahit enim puer in vtero quod dulcissimum
est in sanguine ad se se, per Vasa nimirum Vmbili-
calia, simulque etiam Lacte modice fruitur, à Mam-
mis ad vterum per Venas influxo, quem ore sugit, Vt
idem Coüs asserit. 
{c} Cæterum puer in Vtero compri-
mens labra ex Vtero Matris surgit, et tum alimen-
tum, tum spiritum cordi intrò trahit, vbì sane Mater
respirarit etc. Quæ latius explicauimus, l. i de ort.
An. Hum. cap. 44. Id autem fit, quòd à Mammis lac


  1. Note marginale : « Patauij. 18. Octob. 1653. »

  2. Note marginale : « Lib. de nat. pueri. »

  3. Note marginale : « l. de Carnibus. »

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Sylloge d’Alcide Musnier (1654)
sur les veines du chyle et de la lymphe, note m.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1528&cln=m

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons