Page 218, io. alcidii munieri sylloge.
(quod obliuisci hìc nequeo) tam amicitiâ sin-
gulari, quàm Epistolarum frequentiâ mihi ca-
rissimus ; ad me sæpiculè scripsit, vnà se, cùm
inclyto Io. Rhodio, Medicorum Eruditorum
ocello, alijsque Patauinæ Scholæ nobilissimis
Alumnis, Pectoralium Lactearum veritatem
αυτοψια comprobasse. Quin etiàm ex ultimâ
eius Epistolâ {a} intellexi, Vasa illa tùm Lactea
Thoracica, tùm Lymphatica, fuisse comperta
in uiuo Cane, publicèque Patauij demonstrata
ab Excellentiss. D. Ant. Molinetto, profes-
sore ibidèm, atquè etiam prouectore Anatomes
incomparabili.
Addo prætereà Fraciscvm Mariam Flo-
rentinvm, Nobilem Lucensem, atque Iatro-
physicum eximium, qui de hâc ab Amicis Edi-
tione permonitus, ad lucem illicò Lucæ de-
dit elegantissimum opus, meo Nomini (quæ
est eius humanitas) inscriptum ac bipartitum. {b}
In Primâ enim parte, De Gemino {c} Puerorum Lacte.
In Secundâ. De vsu Mamillarum, et in Viro
Lactifero structura, sic aptè scienterque edisserit,
Imò sic omnia vestigat, penetrat, examinat, vt
vel ipsas Chyli Vias in Thorace pertigisse vi-
deatur. Ità enim ille ad calcem. {d} Propè Thy-
micam glandulam, sub ipsa ascendentis Cauæ
diuaricatione, et supra Cordis basim, {e} dum La-
queum, ad Sanguinis, et Cordis motum observan-
- Note marginale : « Patauij 7. Febr. 1654. »
- Note marginale : « Lucæ 24. Decemb. 1653. in 8. »
- Sic pour : genuino (source citée).
- Note marginale : « Pag. 76. »
- Correction par Alcide Musnier du basin fautif qui est imprimé dans la source.
|