| Note [10] | |
Outre ce qui a été expliqué sur les marées dans la note [4] supra, on les retrouve dans le Io. Riolani Liber de Circulatione sanguinis, {a} chapitre xix, Quasnam utilitates Medicus percipiat ad bene medendum, ex Circulatione sanguinis ? [Comment la Circulation du sang aide-t-elle le médecin à bien remédier ?], page 584 : In generationem febrium causas materiales, et sedes à Fernelio constitutas agnosco, sed vias alias perueniendi ad Cor constituo, scilicet arterias : nam humor febrilis, qui venæ portæ canalibus continetur, non facilè iecur permeare potest, propter ambages et flexus viarum, et obscuras, vel multas anastomoses radicum venæ portæ et cauæ : dein quod viscus illud obstructionibus obnoxium sit in febribus : Adde quod materia febrilis, si transiret per Hepar, secundarium focum caloris natiui, priuis illud excandefaceret quàm Cor : Symptomata insultus febrilis, seu inuasionis inferri credunt omnes, à sero in dorsum et panniculum carnosum corpus ambientem effuso : Ego verò aliter explicui : Humoris verò motum refero ad idiotropiam cuiusque, peræquè obscuram, ac motum maris. Atque vt in mari, Mediterraneum non mouetur fluxu et refluxu, sed dumtaxat Oceanus : sic in copore nostro Microcosmo, venæ portæ sanguis non agitatur, sed à visceribus malè affectis, siue sit Hepar, siue Lien, siue partes circa pylorum, humor febrilis procedit, fluitque per arterias ad Cor, vbi remoras et repulsas diu patitur, priusquam arcem Cordis inuadat. Quamdiu durat istud certamen, tamdiu perseuerant febrilis inuasionis symptomata. |
|
| Imprimer cette note |
|
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
Texte : Jean ii Riolan Responsiones duæ (1655), Epistola (1653) aux docteurs régents de la Faculté de médecine de Paris, note 10. Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1064&cln=10 (Consulté le 08/12/2025) |