| Note [5] | |
Thomæ Bartholini Casp. F. Anatomia, ex Caspari Bartholini Parentis Institutionibus, omniumque recentiorum et propriis observationibus tertium ad sanguinis circulationem reformata. Cum iconibus novis accuratissimis [Anatomie de Thomas Bartholin, le fils, tirée des Institutions de Caspar Bartholin, le père, réformée et améliorée pour la troisième fois par ses propres observations et celles de tous les auteurs plus récents pour prendre en compte la circulation du sang. Avec de nouvelles figures très exactes], {a} libellus i, De Venis, caput iii, De Venarum corporis divisione et de vena portæ, et venis lacteis [Sur la distribution des veines du corps, la veine porte et les veines lactées], {b} début de l’addition intitulée Lactearum venarum Historia [Histoire des veines lactées], pages 418‑420 : Lacteas venas in mesenterio, à colore chyli albicante dictas, nostra ætas priori oculatior, præter Mesaraicas ut quartum vasorum genus per quod chylus ad hepar defertur, invenit. Illas venas per transennam vidit apud Galenum Erasistratus, post eum autem primus earum αυτοπιης fuit Caspar Asellius Anatomicus Ticinensis, in sectione canis vivi bene pasti, facta Anno 1622. 23. die Iulii. Cujus vestigiis insistentes accuratiores Anatomici et quibus veritate nihil antiquius, ipsa illa vasa lacteo succo referta, peculiares esse ductus à Mesaraicis reliquis distinctos oculata fide invenerunt. Nam in vivis animalibus semper apparent, si post pastum quarta circiter hora secentur, quando nempe chyli fit distributio, ab illo enim tempore disparent. Semper tamen, licet inanitæ sint, speciem fibrillarum retinent, quæ nonnullis imposuerunt, ut pro nervis hæc vasa habuerint : sed falsi sunt, quia nervi nec chylum ejusmodi habent, nec valvulas, nec cavitatem. Neque Mesenterium et intestina adeo sunt sensibilia, licet paucos habeant ex sexta conjugatione nervos. Alii arterias hæc vasa esse putarunt, sed sensu repugnante, qui hic simplicem tunicam et nullum motum agnoscit. Sola trunci ignoratio doctos nonnullos in suspenso adhuc tenet, qui si in hepate demonstrari posset, salva esset res. Sed quanquam truncus et origo ignoraretur, de existentia horum vasorum nemo dubitaret magis quam de Nili, ejus accolæ, quia caput adhuc latebat. Et per ramulos hepati inseri sine trunco, neutiquam aliis impossibile fuit visum. |
|
| Imprimer cette note |
|
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
Texte : Lettres de soutien adressées à Jean Pecquet : Adrien Auzout (1651), note 5. Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0048&cln=5 (Consulté le 08/12/2025) |