Pintard (1943) pages 77‑86 (et dernière)
Si fœtura gregem suppleverit, aureus ibis. [5]
Comme je lui eusse dit que j’avais quelque droit de me plaindre de lui parce qu’il n’avait en tous ses poèmes, où il a loué tant de monde, fait aucune mention du bon Érasme, qui était Hollandais comme lui, et cujus infinitæ eruditioni debemus παλιγγενεσιαν bonarum literarum, [6] il me répondit : « Vous avez raison, je ne sais comment je l’ai oublié, mais je veux réparer la faute ; je veux faire exprès quelque chose en l’honneur de ce grand homme, qui a été véritablement incomparable, quidquid contra effutiant Monachi et Loyolitæ, impurum hominum genus. » [7]
Sed si verum attendamus, deteriora sunt templa ubi hæc aguntur, quam theatra ubi finguntur : unde in his sacris civilis Theologiæ has partes potius elegit Seneca sapienti, ut eas in animi religione non habeat, sed in actibus fingat. Ait enim : “ Quæ omnia sapiens servabit tanquam legibus iussa, non tanquam Diis grata, etc. Omnem istam ignobilem Deorum turbam, quam longo ævo longa superstitio congessit, sic, inquit, adorabimus, ut meminerimus cultum ejus magis ad morem quam ad rem pertinere. ” Nec leges ergo illæ, nec mos in civili Theologia id instituerunt, quod Diis gratum esset vel ad rem pertineret. Sed iste, quem Philosophi quasi liberum fecerunt, tamen, quia illustris populi Romani senator erat, colebat quod reprehendebat, agebat quod arguebat, quod culpabat adorabat ; quia videlicet magnum aliquid eum Philosophia docuerat, ne superstitiosus esset in mundo, sed propter leges civium moresque hominum, non quidem ageret fingentem scænicum in theatro, sed imitaretur in templo ; eo damnabilius quod illa, quæ mendaciter agebat, sic ageret, ut eum populus veraciter agere existimaret ; scænicus autem ludendo potius delectaret, quam fallendo deciperet. [55]
Les politiques disent à ce sujet qu’il faut toujours être de la religion de son père, de son prince ou de son pays, et Charron [160] l’a dit en sa Sagesse, liv. 2, chap. … [56] Les Italiens, qui sont presque tous libertins, disent : Intus ut libet, foris ut moris est. [57][161][162] Un ancien empereur, parlant de la religion, disait : Aliam mihi, aliam Imperio. [58][163] Symmachus [164] a dit aussi en ses Épîtres : Æquum est quidquid omnes colunt unum putari. Eadem spectamus astra, cœlum commune est, idem nos mundus involvit : quid interest qua quisque prudentia verum inquirat ? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Vid. Prudentium Joan. Weitzii, pag. 306, et ejus Notas, pag. 617. [59][165][166][167]
Fin du Grotiana
Retour au sommaire des Ana